monumenta.ch > Plinius > sectio 69

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 35, 69
{XXXVI} pinxit demon Atheniensium argumento quoque ingenioso. ostendebat namque varium: iracundum iniustum inconstantem, eundem exorabilem clementem misericordem; gloriosum . . . ., excelsum humilem, ferocem fugacemque et omnia pariter. idem pinxit et Thesea, quae Romae in Capitolio fuit, et nauarchum thoracatum, et in una tabula, quae est Rhodi, Meleagrum, Herculem, Persea; haec ibi ter fulmine ambusta neque obliterata hoc ipso miraculum auget.